monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 19, I <<<     >>> III

Caput II SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 In tribus quoque illis vitae generibus, uno scilicet non segniter, sed in contemplatione vel inquisitione veritatis otioso, altero in gerendis rebus humanis negotioso, tertio ex utroque genere temperato, cum quaeritur quid horum sit potius eligendum, non finis boni habet controversiam; sed quid horum trium difficultatem vel facilitatem adferat ad consequendum vel retinendum finem boni, id in ista quaestione versatur.
2 Finis enim boni, cum ad eum quisque pervenerit, protinus beatum facit; in otio autem litterato, vel in negotio publico, vel quando utrumque vicibus agitur, non continuo quisque beatus est. Multi quippe in quolibet horum trium possunt vivere, et in appetendo boni fine, quo fit homo beatus, errare.
3 Alia est igitur quaestio de finibus bonorum et malorum, quae unamquamque philosophorum sectam facit, et aliae sunt quaestiones de sociali vita, de cunctatione Academicorum, de vestitu et victu Cynicorum, de tribus vitae generibus, otioso, actuoso, ex utroque modificato; quarum nulla est, in qua de bonorum et malorum finibus disputatur.
4 Proinde quoniam Marcus Varro has quattuor adhibens differentias, id est ex vita sociali, ex Academicis novis, ex Cynicis, ex isto vitae genere tripertito ad sectas ducentas octoginta octo pervenit, et si quae aliae possunt similiter adici: remotis eis omnibus, quoniam de sectando summo bono nullam inferunt quaestionem et ideo sectae nec sunt nec vocandae sunt, ad illas duodecim, in quibus quaeritur, quod sit bonum hominis, quo adsecuto fit beatus, ut ex eis unam veram, ceteras falsas ostendat esse, revertitur.
5 Nam remoto illo tripertito genere vitae duae partes huius numeri detrahuntur et sectae nonaginta sex remanent. Remota vero differentia ex Cynicis addita ad dimidium rediguntur et quadraginta octo fiunt. Auferamus etiam quod ex Academicis novis adhibitum est: rursus dimidia pars remanet, id est viginti quattuor.
6 De sociali quoque vita quod accesserat similiter auferatur: duodecim sunt reliquae, quas ista differentia, ut viginti quattuor fierent, duplicaverat. De his ergo duodecim nihil dici potest, cur sectae non sint habendae. Nihil quippe aliud in eis quaeritur quam finis bonorum et malorum.
7 Inventis autem bonorum finibus profecto e contrario sunt malorum. Hae autem ut fiant duodecim sectae, illa quattuor triplicantur, voluptas, quies, utrumque et prima naturae, quae primigenia Varro vocat. Haec quippe quattuor dum singillatim virtuti aliquando subduntur, ut non propter se ipsa, sed propter officium virtutis appetenda videantur, aliquando praeferuntur, ut non propter se ipsa, sed propter haec adipiscenda vel conservanda necessaria virtus putetur, aliquando iunguntur, ut propter se ipsa et virtus et ista appetenda credantur, quaternarium numerum triplum reddunt et ad duodecim sectas perveniunt.
8 Ex illis autem quattuor rebus Varro tres tollit, voluptatem scilicet et quietem et utrumque; non quod eas inprobet, sed quod primigenia illa naturae et voluptatem in se habeant et quietem. Quid ergo opus est ex his duabus tria quaedam facere, duo scilicet, cum singillatim appetuntur voluptas aut quies, et tertium, cum ambae simul, quando quidem prima naturae et ipsas et praeter ipsas alia multa contineant?
9 De tribus ergo sectis ei placet diligenter esse tractandum, quaenam sit potius eligenda. Non enim veram plus quam unam vera ratio esse permittit, sive in his tribus sit sive alicubi alibi, quod post videbimus. Interim de his tribus quo modo unam Varro eligat, quantum breviter aperteque possumus, disseramus.
10 Istae nempe tres sectae ita fiunt, cum vel prima naturae propter virtutem, vel virtus propter prima naturae, vel utraque, id est et virtus et prima naturae, propter se ipsa sunt expetenda.